monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, II

Caput I SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quoniam de civitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, debitis finibus deinceps mihi video disputandum: prius exponenda sunt, quantum operis huius terminandi ratio patitur, argumenta mortalium, quibus sibi ipsi beatitudinem facere in huius vitae infelicitate moliti sunt, ut ab eorum rebus vanis spes nostra quid differat, quam Deus nobis dedit, et res ipsa, hoc est vera beatitudo, quam dabit, non tantum auctoritate divina, sed adhibita etiam ratione, qualem propter infideles possumus adhibere, clarescat.
2 De finibus enim bonorum et malorum multa et multipliciter inter se philosophi disputarunt; quam quaestionem maxima intentione versantes invenire conati sunt, qui efficiat hominem beatum. Illud enim est finis boni nostri, propter quod appetenda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum; et illud finis mali, propter quod vitanda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum.
3 Finem boni ergo nunc dicimus, non quo consumatur, ut non sit, sed quo perficiatur, ut plenum sit; et finem mali, non quo esse desinat, sed quo usque nocendo perducat. Fines itaque isti sunt summum bonum et summum malum.
4 De quibus inveniendis atque in hac vita summo bono adipiscendo, vitando autem summo malo, multum, sicut dixi, laboraverunt, qui studium sapientiae in saeculi huius vanitate professi sunt; nec tamen eos, quamvis diversis errantes modis, naturae limes in tantum ab itinere veritatis deviare permisit, ut non alii in animo, alii in corpore, alii in utroque fines bonorum ponerent et malorum.
5 Ex qua tripertita velut generalium distributione sectarum Marcus Varro in libro de philosophia tam multam dogmatum varietatem diligenter et subtiliter scrutatus advertit, ut ad ducentas octoginta et octo sectas, non quae iam essent, sed quae esse possent, adhibens quasdam differentias facillime perveniret.
Quod ut breviter ostendam, inde oportet incipiam, quod ipse advertit et posuit in libro memorato, quattuor esse quaedam, quae homines sine magistro, sine ullo doctrinae adminiculo, sine industria vel arte vivendi, quae virtus dicitur et procul dubio discitur, velut naturaliter appetunt, aut voluptatem, qua delectabiliter movetur corporis sensus, aut quietem, qua fit ut nullam molestiam corporis quisque patiatur, aut utramque, quam tamen uno nomine voluptatis Epicurus appellat, aut universaliter prima naturae, in quibus et haec sunt et alia, vel in corpore, ut membrorum integritas et salus atque incolumitas eius, vel in animo, ut sunt ea, quae vel parva vel magna in hominum reperiuntur ingeniis.
6 Haec igitur quattuor, id est voluptas, quies, utrumque, prima naturae, ita sunt in nobis, ut vel virtus, quam postea doctrina inserit, propter haec appetenda sit, aut ista propter virtutem, aut utraque propter se ipsa; ac per hoc fiunt hinc duodecim sectae; per hanc enim rationem singulae triplicantur; quod cum in una demonstravero, difficile non erit id in ceteris invenire.
7 Cum ergo voluptas corporis animi virtuti aut subditur aut praefertur aut iungitur, tripertita variatur diversitate sectarum. Subditur autem virtuti, quando in usum virtutis adsumitur. Pertinet quippe ad virtutis officium et vivere patriae et propter patriam filios procreare, quorum neutrum fieri potest sine corporis voluptate; nam sine illa nec cibus potusque sumitur, ut vivatur, nec concumbitur, ut generatio propagetur.
8 Cum vero praefertur virtuti, ipsa appetitur propter se ipsam, virtus autem adsumenda creditur propter illam, id est, ut nihil virtus agat nisi ad consequendam vel conservandam corporis voluptatem; quae vita deformis est quidem, quippe ubi virtus servit dominae voluptati (quamvis nullo modo haec dicenda sit virtus); sed tamen etiam ista horribilis turpitudo habuit quosdam philosophos patronos et defensores suos.
9 Virtuti porro voluptas iungitur, quando neutra earum propter alteram, sed propter se ipsas ambae appetuntur. Quapropter sicut voluptas vel subdita vel praelata vel iuncta virtuti tres sectas facit, ita quies, ita utrumque, ita prima naturae alias ternas inveniuntur efficere.
10 Pro varietate quippe humanarum opinionum virtuti aliquando subduntur, aliquando praeferuntur, aliquando iunguntur, ac sic ad duodenarium sectarum numerum percenitur. Sed iste quoque numerus duplicatur adhibita una differentia, socialis videlicet vitae, quoniam, quisquis sectatur aliquam istarum duodecim sectam, profecto aut propter se tantum id agit aut etiam propter socium, cui debet hoc velle quod sibi.
11 Quocirca duodecim sunt eorum, qui propter se tantum unamquamque tenendam putant, et aliae duodecim eorum, qui non solum propter se sic vel sic philosophandum esse decernunt, sed etiam propter alios, quorum bonum appetunt sicut suum. Hae autem sectae viginti quattuor iterum geminantur addita differentia ex Academicis novis et fiunt quadraginta octo.
12 Illarum quippe viginti quattuor unamquamque sectarum potest quisque sic tenere ac defendere ut certam, quem ad modum defenderunt Stoici quod hominis bonum, quo beatus esset, in animi tantummodo virtute consisteret; potest alius ut incertam, sicut defenderunt Academici novi, quod eis etsi non certum, tamen veri simile videbatur.
13 Viginti quattuor ergo fiunt per eos, qui eas velut certas propter veritatem, et aliae viginti quattuor per eos, qui easdem quamvis incertas propter veri similitudinem sequendas putant. Rursus, quia unamquamque istarum quadraginta octo sectarum potest quisque sequi habitu ceterorum.
14 philosophorum, itemque alius potest habitu Cynicorum, ex hac etiam differentia duplicantur et nonaginta sex fiunt. Deinde quia earum singulas quasque ita tueri homines possunt atque sectari, ut aut otiosam diligant vitam, sicut hi, qui tantummodo studiis doctrinae vacare voluerunt atque valuerunt, aut negotiosam, sicut hi, qui cum philosopharentur tamen administratione rei publicae regendisque rebus humanis occupatissimi fuerunt, aut ex utroque genere temperatam, sicut hi, qui partim erudito otio partim necessario negotio alternantia vitae suae tempora tribuerunt: propter has differentias potest etiam triplicari numerus iste sectarum et ad ducentas octoginta octo perduci.
Haec de Varronis libro, quantum potui, breviter ac dilucide posui, sententias eius meis explicans verbis.
15 Quo modo autem refutatis ceteris unam eligat, quam vult esse Academicorum veterum (quos a Platone institutos usque ad Polemonem, qui ab illo quartus eius scholam tenuit, quae Academia dicta est, habuisse certa dogmata vult videri et ob hoc distinguit ab Academicis novis, quibus incerta sunt omnia, quod philosophiae genus ab Arcesila coepit successore Polemonis), eamque sectam, id est veterum Academicorum, sicut dubitatione ita omni errore carere arbitretur, longum est per omnia demonstrare; nec tamen omni ex parte res omittenda est.
16 Removet ergo prius illas omnes differentias, quae numerum multiplicavere sectarum, quas ideo removendas putat, quia non in eis est finis boni. Neque enim existimat ullam philosophiae sectam esse dicendam, quae non eo distet a ceteris, quod diversos habeat fines bonorum et malorum.
17 Quando quidem nulla est homini causa philosophandi, nisi ut beatus sit; quod autem beatum facit, ipse est finis boni; nulla est igitur causa philosophandi, nisi finis boni: quam ob rem quae nullum boni finem sectatur, nulla philosophiae secta dicenda est.
18 Cum ergo quaeritur de sociali vita, utrum sit tenenda sapienti, ut summum bonum, quo fit homo beatus, ita velit et curet amici sui, quem ad modum suum, an suae tantummodo beatitudinis causa faciat quidquid facit: non de ipso summo bono quaestio est, sed de adsumendo vel non adsumendo socio ad huius participationem boni, non propter se ipsum, sed propter eundem socium, ut eius bono ita gaudeat, sicut gaudet suo.
19 Item cum quaeritur de Academicis novis, quibus incerta sunt omnia, utrum ita sint res habendae, in quibus philosophandum est, an, sicut aliis philosophis placuit, certas eas habere debeamus: non quaeritur quid in boni fine sectandum sit, sed de ipsius boni veritate, quod sectandum videtur, utrum sit necne dubitandum; hoc est, ut id planius eloquar, utrum ita sectandum sit, ut, qui sectatur, dicat esse verum, an ita, ut, qui sectatur, dicat verum sibi videri, etiamsi forte sit falsum, tamen uterque sectetur unum atque idem bonum.
20 In illa etiam differentia, quae adhibetur ex habitu et consuetudine Cynicorum, non quaeritur, quisnam sit finis boni, sed utrum in illo habitu et consuetudine sit vivendum ei, qui verum sectatur bonum, quodlibet ei verum videatur esse atque sectandum.
21 Denique fuerunt, qui cum diversa sequerentur bona finalia, alii virtutem, alii voluptatem, eundem tamen habitum et consuetudinem tenebant, ex quo Cynici appellabantur. Ita illud quidquid est, unde philosophi Cynici discernuntur a ceteris, ad eligendum.
22 ac tenendum bonum, quo beati fierent, utique nil valebat. Nam si aliquid ad hoc interesset, profecto idem habitus eundem finem sequi cogeret, et diversus habitus eundem sequi finem non sineret.



>>> Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, II
monumenta.ch > Augustinus > 1